I. ad Cornelium
- cui dono lepidum nouum libellum
- arida modo pumice expolitum.
- Corneli tibi namque tu solebas
- meas esse aliquid putare nugas
- iam tum cum ausus es unus Italorum
- omne aeuum tribus explicare cartis
- doctis Iuppiter et laboriosis.
- quare habe tibi quidquid hoc libelli
- qualecumque quidem est. patroni et ergo
- plus uno maneat perenne saeclo.
- passer. deliciae meae puellae.
- quicum ludere. quem in sinu tenere.
- cui primum digitum dare appetenti.
- et acres solet incitare morsus.
- cum desiderio meo nitenti
- carum nescio quid libet iocare
- et solaciolum sui doloris
- credo ut tum grauis acquiescet ardor.
- tecum ludere sicut ipsa possem
- et tristes animi leuare curas.
- lugete o Veneres Cupidinesque
- et quantum est hominum uenustiorum.
- passer mortuus est meae puellae.
- passer deliciae meae puellae.
- quem plus illa oculis suis amabat.
- nam mellitus erat suamque norat
- ipsam tam bene quam puella matrem.
- nec sese a gremio illius mouebat
- sed circumsiliens modo huc modo illuc
- ad solam dominam usque pipilabat.
- qui tunc it per iter tenebricosum
- illuc unde negant redire quemquam.
- at uobis male sit malae tenebrae
- Orci. quae omnia bella deuoratis.
- tam bellum mihi passerem abstulistis.
- o factum male. o miselle passer.
- tua nunc opera meae puellae
- flendo turgiduli rubent ocelli.
- phaselus ille quem uidetis hospites
- ait fuisse nauium celerrimus.
- neque ullius natantis impetum trabis
- nequisse praeterire. siue palmulis
- opus foret uolare. siue linteo.
- et hoc negat minacis Adriatici
- negare litus insulasue Cyclades
- Rhodumque nobilem horridamque Thraciam
- Propontidem trucemue Ponticum sinum
- ubi iste post phaselus antea fuit
- comata silua. nam Cytorio in iugo
- loquente saepe sibilum edidit coma.
- Amastris Pontica. et Cytore buxifer.
- tibi haec fuisse et esse cognitissima
- ait phaselus. ultima ex origine
- tuo stetisse dicit in cacumine.
- tuo imbuisse palmulas in aequore.
- et inde tot per impotentia freta
- erum tulisse. laeua siue dextera
- uocaret aura siue. utrumque Iuppiter
- simul secundus incidisset in pedem.
- neque ulla uota litoralibus deis
- sibi esse facta cum ueniret a mari
- nouissimo hunc ad usque limpidum lacum.
- sed haec prius fuere. nunc recondita
- senet quiete. seque dedicat tibi
- gemelle Castor et gemelle Castoris.
- uiuamus mea Lesbia. atque amemus.
- rumoresque senum seueriorum
- omnes unius aestimemus assis.
- soles occidere et redire possunt.
- nobis cum semel occidit breuis lux
- nox est perpetua una dormienda.
- da mi basia mille. deinde centum.
- dein mille altera. dein secunda centum.
- deinde usque altera mille. deinde centum.
- dein cum milia multa fecerimus
- conturbabimus illa ne sciamus
- aut ne quis malus inuidere possit
- cum tantum sciat esse basiorum.
- Flaui delicias tuas Catullo
- ni sint illepidae atque inelegantes
- uelles dicere. nec tacere posses.
- uerum nescio quid febriculosi
- scorti diligis. hoc pudet fateri.
- nam te non uiduas iacere noctes
- nequiquam. tacitum cubile clamat
- sertis ac Syrio fragrans oliuo.
- puluinusque. peraeque. et hic et ille
- attritus. tremulique quassa lecti.
- argutatio. inambulatioque.
- nam ibi stat. pudet nihil tacere.
- cur non tam latera ecfututa pandas
- ni tu quid facias ineptiarum.
- quare quidquid habes boni malique
- dic nobis. uolo te ac tuos amores
- ad caelum lepido uocare uersu.
- quaeris quot mihi basiationes
- tuae Lesbia sint satis superque.
- quam magnus numerus Libyssae harenae
- lasarpiciferis iacet Cyrenis
- oraclum Iouis inter aestuosi
- et Batti ueteris sacrum sepulcrum.
- aut quam sidera multa cum tacet nox
- furtiuos hominum uident amores.
- tam te basia multa basiare
- uesano satis et super Catullo est
- quae nec pernumerare curiosi
- possint nec mala fascinare lingua.
- miser Catulle. desinas ineptire.
- et quod uides perisse perditum ducas.
- fulsere quondam candidi tibi soles.
- cum uentitabas quo puella ducebat
- amata nobis quantum amabitur nulla.
- ibi illa multa cum iocosa fiebant
- quae tu uolebas nec puella nolebat
- fulsere uere candidi tibi soles.
- nunc iam illa non uult. tu quoque impotens noli
- nec quae fugit sectare. nec miser uiue.
- sed obstinata mente perfer. obdura.
- uale puella. iam Catullus obdurat.
- nec te requiret. nec rogabit inuitam.
- at tu dolebis cum rogaberis nulla.
- scelesta. uae te. quae tibi manet uita.
- quis nunc te adibit. cui uideberis bella.
- quem nunc amabis. cuius esse diceris.
- quem basiabis. cui labella mordebis.
- at tu Catulle desinatus obdura.
- Verani omnibus e meis amicis
- antistans mihi milibus trecentis.
- uenistine domum ad tuos penates.
- fratresque unanimos. anumque matrem.
- uenisti. o mihi nuntii beati.
- uisam te incolumem audiamque Hiberum
- narrantem loca facta nationes
- ut mos est tuus. applicansque collum
- iucundum os oculosque suauiabor.
- o quantum est hominum beatiorum.
- quid me laetius est beatiusue.
- Varus me meus ad suos amores
- uisum duxerat e foro otiosum.
- scortillum ut mihi tunc repente uisum est
- non sane illepidum neque inuenustum.
- huc ut uenimus incidere nobis
- sermones uarii. in quibus. quid esset
- iam Bithynia. quo modo se haberet.
- ecquonam mihi profuisset aere.
- respondi id quod erat. nihil neque ipsis
- nec praetoribus esse nec cohorti.
- cur quisquam caput unctius referret
- praesertim quibus esset irrumator.
- praetor nec faceret pili cohortem.
- at certe tamen inquiunt. quod illic
- natum dicitur esse. comparasti
- ad lecticam homines. ego ut puellae
- unum me facerem beatiorem
- non inquam mihi tam fuit maligne
- ut prouincia quod mala incidisset
- non possem octo homines parare rectos.
- at mi nullus erat neque hic neque illic
- fractum qui ueteris pedem grabati
- in collo sibi collocare posset.
- hic illa ut decuit cinaediorem
- quaeso inquit mihi mi Catulle paulum.
- istos commoda nam uolo ad serapim
- deferri. mane inquii puellae.
- istud quod modo dixeram me habere.
- fugit me ratio. meus sodalis.
- Cinna est Gaius. is sibi parauit.
- uerum utrum illius an mei quid ad me.
- utor tam bene quam mihi pararim.
- sed tu insulsa male et molesta uiuis.
- per quam non licet esse neglegentem.
- Furi et Aureli comites Catulli.
- siue in extremos penetrabit Indos
- litus ut longe resonante Eoa
- tunditur unda.
- siue in Hyrcanos Arabesue molles
- seu Sacas sagittiferosue Parthos
- siue quae septemgeminus colorat
- aequora Nilus.
- siue trans altas gradietur Alpes
- Caesaris uisens monumenta magni
- Gallicum Rhenum horribilesque ulti
- mosque Britannos.
- omnia haec quaecumque feret uoluntas
- caelitum temptare simul parati.
- pauca nuntiate meae puellae
- non bona dicta.
- cum suis uiuat ualeatque moechis
- quos simul complexa tenet trecentos
- nullum amans uere sed identidem omnium
- ilia rumpens.
- nec meum respectet ut ante amorem.
- qui illius culpa cecidit uelut prati
- ultimi flos praetereunte postquam
- tactus aratro est.
- Marrucine Asini. manu sinistra
- non belle uteris in ioco atque uino.
- tollis lintea neglegentiorum.
- hoc salsum esse putas. fugit te inepte.
- quamuis sordida res et inuenusta est.
- non credis mihi. crede Pollioni
- fratri. qui tua furta uel talento
- mutari uelit. est enim leporum
- disertus puer ac facetiarum.
- quare aut hendecasyllabos trecentos
- exspecta aut mihi linteum remitte.
- quod me non mouet aestimatione.
- uerum est mnemosynum mei sodalis.
- nam sudaria Saetaba ex Hiberis
- miserunt mihi muneri Fabullus
- et Veranius. haec amem necesse est
- ut Veraniolum meum et Fabullum.
- cenabis bene mi Fabulle apud me
- paucis si tibi di fauent diebus.
- si tecum attuleris bonam atque magnam
- cenam. non sine candida puella.
- et uino. et sale. et omnibus cachinnis.
- haec si inquam attuleris uenuste noster
- cenabis bene. nam tui Catulli
- plenus sacculus est aranearum.
- sed contra accipies meros amores
- seu quid suauius elegantiusue est.
- nam unguentum dabo quod meae puellae
- donarunt Veneres Cupidinesque.
- quod tu cum olfacies deos rogabis
- totum ut te faciant Fabulle nasum.
- ni te plus oculis meis amarem
- iucundissime Calue munere isto
- odissem te odio Vatiniano.
- nam quid feci ego. quidue sum locutus.
- cur me tot male perderes poetis.
- isti di mala multa dent clienti
- qui tantum tibi misit impiorum.
- quod si ut suspicor hoc nouum ac repertum
- munus dat tibi Sulla litterator
- non est mi male sed bene ac beate
- quod non dispereunt tui labores.
- di magni. horribilem et sacrum libellum
- quem tu scilicet ad tuum Catullum
- misti continuo ut die periret
- saturnalibus optimo dierum.
- non. non hoc tibi salse sic abibit.
- nam si luxerit ad librariorum
- curram scrinia. Caesios Aquinos
- Suffenum omnia colligam uenena.
- ac te his suppliciis remunerabor.
- uos hinc interea ualete abite.
- illuc unde malum pedem attulistis
- saecli incommoda pessimi poetae.
- commendo tibi me ac meos amores
- Aureli. ueniam peto pudentem.
- ut si quicquam animo tuo cupisti
- quem castum expeteres et integellum
- conserues puerum mihi pudice.
- non dico a populo. nihil ueremur
- istos qui in platea modo huc modo illuc
- in re praetereunt sua occupati.
- uerum a te metuo tuoque pene
- infesto pueris bonis malisque.
- quem tu qua libet ut libet moueto
- quantum uis ubi erit foris paratum.
- hunc unum excipio ut puto pudenter.
- quod si te mala mens furorque uecors
- in tantam impulerit sceleste culpam
- ut nostrum insidiis caput lacessas.
- ah. tum te miserum malique fati.
- quem attractis pedibus patente porta
- percurrent raphanique mugilesque.
- pedicabo ego uos et irrumabo
- Aureli pathice et cinaede Furi.
- qui me ex uersiculis meis putastis
- quod sunt molliculi parum pudicum.
- nam castum esse decet pium poetam
- ipsum. uersiculos nihil necesse est.
- qui tum denique habent salem ac leporem.
- si sint molliculi ac parum pudici.
- et quod pruriat incitare possint.
- non dico pueris sed his pilosos
- qui duros nequeunt mouere lumbos.
- uos quod milia multa basiorum
- legistis male me marem putatis.
- pedicabo ego uos et irrumabo.
- o Colonia. quae cupis ponte ludere longo.
- et salire paratum habes. sed uereris inepta
- crura ponticuli axulis stantis in rediuiuis
- ne supinus eat. cauaque in palude recumbat.
- sic tibi bonus ex tua pons libidine fiat
- in quo uel Salisubsali sacra suscipiantur.
- munus hoc mihi maximi da Colonia risus.
- quendam municipem meum de tuo uolo ponte
- ire praecipitem in lutum per caputque pedesque.
- uerum totius ut lacus putidaeque paludis
- liuidissima maximeque est profunda uorago.
- insulsissimus est homo. nec sapit pueri instar
- bimuli tremula patris dormientis in ulna.
- cui cum sit uiridissimo nupta flore puella.
- et puella tenellulo delicatior haedo
- asseruanda nigerrimis diligentius uuis.
- ludere hanc sinit ut libet. nec pili facit uni.
- nec se subleuat ex sua parte. sed uelut alnus
- in fossa Liguri iacet suppernata securi.
- tantundem omnia sentiens quam si nulla sit usquam.
- talis iste meus stupor. nil uidet. nihil audit.
- ipse qui sit. utrum sit an non sit. id quoque nescit.
- nunc eum uolo de tuo ponte mittere pronum
- si pote stolidum repente excitare ueternum.
- et supinum animum in graui derelinquere caeno
- ferream ut soleam tenaci in uoragine mula.
- Aureli. pater esuritionum.
- non harum modo sed quot aut fuerunt
- aut sunt aut aliis erunt in annis.
- pedicare cupis meos amores.
- nec clam. nam simul es. iocaris una.
- haerens ad latus omnia experiris.
- frustra. nam insidias mihi instruentem
- tangam te prior irrumatione.
- atque si faceres satur tacerem.
- nunc ipsum id doleo. quod esurire
- mellitus puer et sitire discet.
- quare desine. dum licet pudico.
- ne finem facias sed irrumatus.
- Suffenus iste Vare quem probe nosti
- homo est uenustus et dicax et urbanus.
- idemque longe plurimos facit uersus.
- puto esse ego illi milia aut decem aut plura
- perscripta. nec sic ut fit in palimpsesto
- relata. cartae regiae. noui libri.
- noui umbilici. lora rubra membranae.
- derecta plumbo. et pumice omnia aequata.
- haec cum legas tu bellus ille et urbanus
- Suffenus unus caprimulgus aut fossor
- rursus uidetur tantum abhorret ac mutat.
- hoc quid putemus esse. qui modo scurra
- aut siquid hac re tritius uidebatur
- idem infaceto est infacetior rure
- simul poemata attigit. neque idem umquam
- aeque est beatus ac poema. cum scribit
- tam gaudet in se. tamque se ipse miratur.
- nimirum idem omnes fallimur. neque est quisquam
- quem non in aliqua re uidere Suffenum
- possis. suus cuique attributus est error.
- sed non uidemus manticae quod in tergo est.
- Furi. cui neque seruus est neque arca
- nec cimex neque araneus neque ignis.
- uerum est et pater et nouerca quorum
- dentes uel silicem comesse possunt.
- est pulcre tibi cum tuo parente
- et cum coniuge lignea parentis.
- nec mirum. bene nam ualetis omnes.
- pulcre concoquitis. nihil timetis.
- non incendia. non graues ruinas.
- non facta impia. non dolos ueneni.
- non casus alios periculorum.
- atque corpora sicciora cornu
- aut siquid magis aridum est habetis
- sole et frigore et esuritione.
- quare non tibi sit bene ac beate.
- a te sudor abest. abest saliua
- mucusue et mala pituita nasi.
- hanc ad munditiem adde mundiorem.
- quod culus tibi purior salillo est.
- nec toto decies cacas in anno.
- atque id durius est faba. et lapillis.
- quid tu si manibus teras fricesque
- non umquam digitum inquinare posses.
- haec tu commoda tam beata Furi
- noli spernere. nec putare parui.
- et sestertia quae soles precari
- centum desine. nam sat es beatus.
- o qui flosculus es Iuuentiorum.
- non horum modo sed quot aut fuerunt
- aut posthac aliis erunt in annis.
- mallem diuitias Midae dedisses
- isti cui neque seruus est neque arca
- quam sic te sineres ab illo amari.
- qui. non est homo bellus inquies. est.
- sed bello huic neque seruus est neque arca.
- hoc tu quam libet abice eleuaque.
- nec seruum tamen ille habet neque arcam.
- cinaede Thalle. mollior cuniculi capillo.
- uel anseris medullula. uel imula oricilla.
- uel pene languido senis. situque araneoso.
- idemque Thalle. turbida rapacior procella
- cum diua mulier aries ostendit oscitantes.
- remitte pallium mihi meum quod inuolasti
- sudariumque Saetabum catagraphosque Thynos
- inepte quae palam soles habere tamquam auita
- quae nunc tuis ab unguibus reglutina et remitte
- ne laneum latusculum manusque mollicellas
- inusta turpiter tibi flagella conscribillent.
- et insolenter aestues uelut minuta magno
- deprensa nauis in mari uesaniente uento.
- Furi. uillula nostra non ad Austri
- flatus opposita est neque ad Fauoni
- nec saeui Boreae aut Apheliotae.
- uerum ad milia quindecim et ducentos.
- o uentum horribilem atque pestilentem.
- minister uetuli puer Falerni
- inger mi calices amariores
- ut lex Postumiae iubet magistrae
- ebriosa acina ebriosioris.
- at uos quo lubet hinc abite lymphae
- uini pernicies et ad seueros
- migrate. hic merus est Thyonianus.
- Pisonis comites. cohors inanis.
- aptis sarcinulis et expeditis.
- Verani optime tuque mi Fabulle.
- quid rerum geritis. satisne cum isto
- uappa frigoraque et famem tulistis.
- ecquidnam in tabulis patet lucelli
- expensum. ut mihi qui meum secutus
- praetorem refero datum lucello.
- o Memmi. bene me ac diu supinum
- tota ista trabe lentus irrumasti.
- sed quantum uideo pari fuistis
- casu. nam nihilo minore uerpa
- farti estis. pete nobiles amicos.
- at uobis mala multa di deaeque
- dent opprobria Romuli Remique.
- quis hoc potest uidere. quis potest pati.
- nisi impudicus et uorax et aleo.
- Mamurram habere quod Comata Gallia
- habebat uncti et ultima Britannia.
- cinaede Romule. haec uidebis. et feres.
- et ille nunc superbus et superfluens
- perambulabit omnium cubilia
- ut albulus columbus aut Adoneus.
- cinaede Romule. haec uidebis. et feres.
- es impudicus et uorax et aleo.
- eone nomine imperator unice
- fuisti in ultima occidentis insula
- ut ista uostra diffututa mentula
- ducenties comesset aut trecenties.
- quid est alid. sinistra liberalitas.
- parum expatrauit. an parum elluatus est.
- paterna prima lancinata sunt bona.
- secunda praeda pontica. inde tertia
- Hibera quam scit amnis aurifer Tagus.
- nunc Galliae timetur et Britanniae.
- quid hunc malum fouetis. aut quid hic potest.
- nisi uncta deuorare patrimonia.
- eone nomine urbis o piissime
- socer generque perdidistis omnia.
- Alfene. immemor atque unanimis false sodalibus.
- iam te nil miseret dure tui dulcis amiculi.
- iam me prodere iam non dubitas fallere perfide.
- nec facta impia fallacum hominum caelicolis placent.
- quae tu neglegis. ac me miserum deseris in malis.
- eheu. quid faciant dic homines. cuiue habeant fidem.
- certe tute iubebas animam tradere inique me
- inducens in amorem quasi tuta omnia mi forent.
- idem nunc retrahis te. ac tua dicta omnia factaque
- uentos irrita ferre ac nebulas aereas sinis.
- si tu oblitus es at dei meminerunt. meminit Fides.
- quae te ut paeniteat postmodo facti faciet tui.
- paene insularum Sirmio insularumque
- ocelle quascumque in liquentibus stagnis
- marique uasto fert uterque Neptunus.
- quam te libenter quamque laetus inuiso.
- uix mi ipse credens Thyniam atque Bithynos
- liquisse campos me et uidere te in tuto.
- o quid solutis est beatius curis.
- cum mens onus reponit. ac peregrino
- labore fessi uenimus larem ad nostrum.
- desideratoque acquiescimus lecto.
- hoc est quod unum est pro laboribus tantis.
- salue o uenusta Sirmio. atque ero gaude.
- gaudete uosque o Lydiae lacus undae.
- ridete quidquid est domi cachinnorum.
- amabo mea dulcis Ipsitilla.
- meae deliciae. mei lepores.
- iube ad te ueniam meridiatum.
- et si iusseris illud adiuuato
- ne quis liminis obseret tabellam.
- neu tibi lubeat foras abire.
- sed domi maneas. paresque nobis
- nouem continuas fututiones.
- uerum si quid ages statim iubeto.
- nam pransus iaceo et satur supinus.
- pertundo tunicamque palliumque.
- o furum optime balneariorum.
- Vibenni pater et cinaede fili.
- nam dextra pater inquinatiore.
- culo filius est uoraciore.
- cur non exilium malasque in oras
- itis. quandoquidem patris rapinae
- notae sunt populo et nates pilosas.
- fili non potes asse uenditare.
- Dianae sumus in fide
- puellae et pueri integri.
- Dianam pueri integri
- puellaeque canamus.
- o Latonia maximi
- magna progenies Iouis
- quam mater prope Deliam
- deposiuit oliuam.
- montium domina ut fores
- siluarumque uirentium
- saltuumque reconditorum
- amniumque sonantum.
- tu Lucina dolentibus
- Iuno dicta puerperis.
- tu potens Triuia et notho es
- dicta lumine Luna.
- tu cursu dea menstruo
- metiens iter annuum
- rustica agricolae bonis
- tecta frugibus exples.
- sis quocumque tibi placet
- sancta nomine. Romulique
- antique ut solita es bona
- sospites ope gentem.
- poetae tenero meo sodali
- uelim Caecilio papyre dicas
- Veronam ueniat Noui relinquens
- Comi moenia Lariumque litus.
- nam quasdam uolo cogitationes
- amici accipiat sui meique.
- quare si sapiet uiam uorabit.
- quamuis candida milies puella
- euntem reuocet. manusque collo
- ambas iniciens roget morari.
- quae nunc si mihi uera nuntiantur
- illum deperit impotente amore.
- nam quo tempore legit incohatam
- Dindymi dominam ex eo misellae
- ignes interiorem edunt medullam.
- ignosco tibi sapphica puella
- Musa doctior. est enim uenuste
- Magna Caecilii incohata Mater.
- annales Volusi. cacata carta.
- uotum soluite pro mea puella.
- nam sanctae Veneri Cupidinique
- uouit si sibi restitutus essem
- desissemque truces uibrare iambos
- electissima pessimi poetae
- scripta tardipedi deo daturam
- infelicibus ustulanda lignis.
- et haec pessima se puella uidit
- iocose lepide uouere diuis.
- nunc o caeruleo creata ponto.
- quae sanctum Idalium chutrosque apertos.
- quaeque Ancona Cnidumque harundinosam.
- colis quaeque Amathunta. quaeque Golgos.
- quaeque Durrachium Hadriae tabernam.
- acceptum face redditumque uotum
- si non inlepidum neque inuenustum est.
- at uos interea uenite in ignem.
- pleni ruris et infacetiarum.
- annales Volusi. cacata carta.
- salax taberna. uosque contubernales.
- a pilleatis nona fratribus pila.
- solis putatis esse mentulas uobis.
- solis licere quidquid est puellarum
- confutuere. et putare ceteros hircos.
- an continenter quod sedetis insulsi
- centum an ducenti non putatis ausurum
- me una ducentos irrumare sessores.
- atqui putate. namque totius uobis
- frontem tabernae sorpionibus scribam.
- puella nam mi quae meo sinu fugit.
- amata tantum quantum amabitur nulla.
- pro qua mihi sunt magna bella pugnata.
- consedit istic. hanc boni beatique
- omnes amatis. et quidem quod indignum est
- omnes pusilli et semitarii moechi.
- tu praeter omnes une de capillatis
- cuniculosae Celtiberiae. fili
- Egnati. opaca quem bonum facit barba.
- et dens Hibera defricatus urina.
- male est Cornifici tuo Catullo.
- male est me hercule et est laboriose.
- et magis magis in dies et horas.
- quem tu quod minimum facillimumque est
- qua solatus es allocutione.
- irascor tibi. sic meos amores.
- paulum quid libet allocutionis.
- maestius lacrimis Simonideis.
- Egnatius quod candidos habet dentes
- renidet usque quaque. si ad rei uentum est
- subsellium cum orator excitat fletum
- renidet ille. si ad pii rogum fili
- lugetur orba cum flet unicum mater
- renidet ille. quidquid est. ubicumque est.
- quodcumque agit. renidet. hunc habet morbum
- neque elegantem ut arbitror neque urbanum.
- quare monendum est te mihi bone Egnati.
- si urbanus esses. aut Sabinus. aut Tiburs.
- aut pinguis Vmber. aut obesus Etruscus.
- aut Lanuuinus ater atque dentatus.
- aut Transpadanus ut meos quoque attingam.
- aut qui libet qui puriter lauit dentes.
- tamen renidere usque quaque te nollem.
- nam risu inepto res ineptior nulla est.
- nunc Celtiber es. Celtiberia in terra
- quod quisque minxit hoc sibi solet mane
- dentem atque russam defricare gingiuam.
- ut quo iste uester expolitior dens est
- hoc te amplius bibisse praedicet loti.
- quaenam te mala mens miselle Rauide
- agit praecipitem in meos iambos.
- quis deus tibi non bene aduocatus
- uecordem parat excitare rixam.
- an ut peruenias in ora uulgi.
- quid uis. qualibet esse notus optas.
- eris quandoquidem meos amores
- cum longa uoluisti amare poena.
- Ameana puella defututa
- tota milia me decem poposcit.
- ista turpiculo puella naso.
- decoctoris amica Formiana.
- propinqui quibus est puella curae.
- amicos medicosque conuocate.
- non est sana puella. nec rogare
- qualis sit solet aes imaginosum.
- adeste hendecasyllabi. quot estis
- omnes. undique quotquot estis omnes.
- iocum me putat esse moecha turpis.
- et negat mihi nostra reddituram
- pugillaria si pati potestis.
- persequamur eam. et reflagitemus.
- quae sit quaeritis. illa quam uidetis
- turpe incedere mimice ac moleste
- ridentem catuli ore Gallicani.
- circumsistite eam. et reflagitate.
- moecha putida. redde codicillos.
- redde putida moecha codicillos.
- non assis facis. o lutum. lupanar.
- aut si perditius potest quid esse.
- sed non est tamen hoc satis putandum
- quod si non aliud potest ruborem
- ferreo canis exprimamus ore.
- conclamate iterum altiore uoce.
- moecha putide. redde codicillos.
- redde putida moecha codicillos.
- sed nil proficimus. nihil mouetur.
- mutanda est ratio modusque uobis
- siquid proficere amplius potestis.
- pudica et proba. redde codicillos.
- salue nec minimo puella naso
- nec bello pede nec nigris ocellis
- nec longis digitis nec ore sicco
- nec sane nimis elegante lingua.
- decoctoris amica Formiani.
- ten prouincia narrat esse bellam.
- tecum Lesbia nostra comparatur.
- o saeclum insapiens et infacetum.
- o funde noster seu Sabine seu Tiburs.
- nam te esse tiburtem autumant quibus non est
- cordi Catullum laedere. at quibus cordi est
- quouis Sabinum pignore esse contendunt.
- sed seu Sabine siue uerius Tiburs.
- fui libenter in tua suburbana
- uilla. malamque pectore exspui tussim.
- non inmerenti quam mihi meus uenter
- dum sumptuosas appeto dedit cenas.
- nam Sestianus dum uolo esse conuiua
- orationem in Antium petitorem.
- plenam ueneni et pestilentiae legi.
- hic me grauedo frigora et frequens tussis
- quassauit usque dum in tuum sinum fugi
- et me recuraui otioque et urtica.
- quare refectus maximas tibi grates
- ago meum quod non es ulta peccatum.
- nec deprecor iam si nefaria scripta
- Sesti recepso quin grauedinem et tussim
- non mi sed ipsi Sestio ferat frigus.
- qui tunc uocat me cum malum librum legi.
- Acmen Septimius suos amores
- tenens in gremio mea inquit Acme.
- ni te perdite amo atque amare porro
- omnes sum assidue paratus annos
- quantum qui pote plurimum perire
- solus in Libya Indiaque tosta
- caesio ueniam obuius leoni.
- hoc ut dixit Amor sinistra ut ante
- dextra sternuit approbationem.
- at Acme leuiter caput reflectens
- et dulcis pueri ebrios ocellos
- illo purpureo ore suauiata est.
- sic inquit mea uita. Septimille.
- huic uni domino usque seruiamus
- ut multo mihi maior acriorque
- ignis mollibus ardet in medullis.
- hoc ut dixit Amor sinistra ut ante
- dextra sternuit approbationem.
- nunc ab auspicio bono profecti
- mutuis animis amant amantur.
- unam Septimius misellus Acmen
- mauult quam Syrias Britanniasque.
- uno in Septimio fidelis Acme
- facit delicias libidinisque.
- quis ullos homines beatiores
- uidit. quis Venerem auspicatiorem.
- iam uer egelidos refert tepores.
- iam caeli furor aequinoctialis
- iucundis Zephyri silescit auris.
- linquantur Phrygii Catulle campi
- Nicaeaeque ager uber aestuosae.
- ad claras Asiae uolemus urbes.
- iam mens praetrepidans auet uagari.
- iam laeti studio pedes uigescunt.
- o dulces comitum ualete coetus.
- longe quos simul a domo profectos
- diuersae uarie uiae reportant.
- Porci et Socration. duae sinistrae
- Pisonis. scabies famesque mundi.
- uos Veraniolo meo et Fabullo
- uerpus praeposuit Priapus ille.
- uos conuiuia lauta sumptuose
- de die facitis. mei sodales
- quaerunt in triuio uocationes.
- mellitos oculos tuos Iuuenti
- siquis me sinat usque basiare
- usque ad milia basiem trecenta.
- nec mi umquam uidear satur futurus.
- non si densior aridis aristis
- sit nostrae seges osculationis.
- disertissime Romuli nepotum.
- quot sunt. quotque fuere. Marce Tulli.
- quotque post aliis erunt in annis.
- gratias tibi maximas Catullus
- agit pessimus omnium poeta.
- tanto pessimus omnium poeta
- quanto tu optimus omnium patronus.
- hesterno Licini die otiosi
- multum lusimus in meis tabellis
- ut conuenerat esse delicatos.
- scribens uersiculos uterque nostrum
- ludebat numero modo hoc modo illoc
- reddens mutua per iocum atque uinum.
- atque illinc abii tuo lepore
- incensus Licini facetiisque.
- ut nec me miserum cibus iuuaret.
- nec somnus tegeret quiete ocellos.
- sed toto indomitus furore lecto
- uersarer cupiens uidere lucem
- ut tecum loquerer. simulque ut essem.
- at defessa labore membra postquam
- semimortua lectulo iacebant
- hoc iucunde tibi poema feci
- ex quo perspiceres meum dolorem.
- nunc audax caue sis. precesque nostras
- oramus caue despuas ocelle
- ne poenas Nemesis reposcat a te.
- est uehemens dea. laedere hanc caueto.
- ille mi par esse deo uidetur.
- ille si fas est superare diuos.
- qui sedens aduersus identidem te
- spectat et audit.
- dulce ridentem misero quod omnes
- eripit sensus mihi. nam simul te
- Lesbia aspexi nihil est super mi
- uocis in ore.
- lingua sed torpet. tenuis sub artus
- flamma demanat. sonitu suopte
- tintinant aures. gemina et teguntur
- lumina nocte.
- otium Catulle tibi molestum est.
- otio exsultas. nimiumque gestis.
- otium et reges prius et beatas
- perdidit urbes.
- quid est Catulle. quid moraris emori.
- sella in curuli struma Nonius sedet.
- per consulatum peierat Vatinius.
- quid est Catulle. quid moraris emori.
No comments:
Post a Comment