Pages

Monday, September 21, 2020

CATULLO POESIE sovra-cura





sovra-cura

in reference to:   



I. ad Cornelium

  1. cui dono lepidum nouum libellum
  2. arida modo pumice expolitum.
  3. Corneli tibi namque tu solebas
  4. meas esse aliquid putare nugas
  5. iam tum cum ausus es unus Italorum
  6. omne aeuum tribus explicare cartis
  7. doctis Iuppiter et laboriosis.  

  1. quare habe tibi quidquid hoc libelli
  2. qualecumque quidem est. patroni et ergo
  3. plus uno maneat perenne saeclo.

II. fletus passeris Lesbie

  1. passer. deliciae meae puellae.
  2. quicum ludere. quem in sinu tenere.
  3. cui primum digitum dare appetenti.
  4. et acres solet incitare morsus.
  5. cum desiderio meo nitenti
  6. carum nescio quid libet iocare
  7. et solaciolum sui doloris
  8. credo ut tum grauis acquiescet ardor.
  9. tecum ludere sicut ipsa possem
  10. et tristes animi leuare curas.

IIb.

  1. tam gratum est mihi quam ferunt puellae
  2. pernici aureolum fuisse malum
  3. quod zonam soluit diu negatam.

III. fletus passeris Lesbie

  1. lugete o Veneres Cupidinesque
  2. et quantum est hominum uenustiorum.
  3. passer mortuus est meae puellae.
  4. passer deliciae meae puellae.
  5. quem plus illa oculis suis amabat.
  6. nam mellitus erat suamque norat
  7. ipsam tam bene quam puella matrem.
  8. nec sese a gremio illius mouebat
  9. sed circumsiliens modo huc modo illuc
  10. ad solam dominam usque pipilabat.
  11. qui tunc it per iter tenebricosum
  12. illuc unde negant redire quemquam.
  13. at uobis male sit malae tenebrae
  14. Orci. quae omnia bella deuoratis.
  15. tam bellum mihi passerem abstulistis.
  16. o factum male. o miselle passer.
  17. tua nunc opera meae puellae
  18. flendo turgiduli rubent ocelli.

IV. de phasello

  1. phaselus ille quem uidetis hospites
  2. ait fuisse nauium celerrimus.
  3. neque ullius natantis impetum trabis
  4. nequisse praeterire. siue palmulis
  5. opus foret uolare. siue linteo.
  6. et hoc negat minacis Adriatici
  7. negare litus insulasue Cyclades
  8. Rhodumque nobilem horridamque Thraciam
  9. Propontidem trucemue Ponticum sinum
  10. ubi iste post phaselus antea fuit
  11. comata silua. nam Cytorio in iugo
  12. loquente saepe sibilum edidit coma.
  13. Amastris Pontica. et Cytore buxifer.
  14. tibi haec fuisse et esse cognitissima
  15. ait phaselus. ultima ex origine
  16. tuo stetisse dicit in cacumine.
  17. tuo imbuisse palmulas in aequore.
  18. et inde tot per impotentia freta
  19. erum tulisse. laeua siue dextera
  20. uocaret aura siue. utrumque Iuppiter
  21. simul secundus incidisset in pedem.
  22. neque ulla uota litoralibus deis
  23. sibi esse facta cum ueniret a mari
  24. nouissimo hunc ad usque limpidum lacum.
  25. sed haec prius fuere. nunc recondita
  26. senet quiete. seque dedicat tibi
  27. gemelle Castor et gemelle Castoris.

V. ad Lesbiam

  1. uiuamus mea Lesbia. atque amemus.
  2. rumoresque senum seueriorum
  3. omnes unius aestimemus assis.
  4. soles occidere et redire possunt.
  5. nobis cum semel occidit breuis lux
  6. nox est perpetua una dormienda.
  7. da mi basia mille. deinde centum.
  8. dein mille altera. dein secunda centum.
  9. deinde usque altera mille. deinde centum.
  10. dein cum milia multa fecerimus
  11. conturbabimus illa ne sciamus
  12. aut ne quis malus inuidere possit
  13. cum tantum sciat esse basiorum.

VI. ad Flauium

  1. Flaui delicias tuas Catullo
  2. ni sint illepidae atque inelegantes
  3. uelles dicere. nec tacere posses.
  4. uerum nescio quid febriculosi
  5. scorti diligis. hoc pudet fateri.
  6. nam te non uiduas iacere noctes
  7. nequiquam. tacitum cubile clamat
  8. sertis ac Syrio fragrans oliuo.
  9. puluinusque. peraeque. et hic et ille
  10. attritus. tremulique quassa lecti.
  11. argutatio. inambulatioque.
  12. nam ibi stat. pudet nihil tacere.
  13. cur non tam latera ecfututa pandas
  14. ni tu quid facias ineptiarum.
  15. quare quidquid habes boni malique
  16. dic nobis. uolo te ac tuos amores
  17. ad caelum lepido uocare uersu.

VII. ad Lesbiam

  1. quaeris quot mihi basiationes
  2. tuae Lesbia sint satis superque.
  3. quam magnus numerus Libyssae harenae
  4. lasarpiciferis iacet Cyrenis
  5. oraclum Iouis inter aestuosi
  6. et Batti ueteris sacrum sepulcrum.
  7. aut quam sidera multa cum tacet nox
  8. furtiuos hominum uident amores.
  9. tam te basia multa basiare
  10. uesano satis et super Catullo est
  11. quae nec pernumerare curiosi
  12. possint nec mala fascinare lingua.

VIII. ad se ipsum

  1. miser Catulle. desinas ineptire.
  2. et quod uides perisse perditum ducas.
  3. fulsere quondam candidi tibi soles.
  4. cum uentitabas quo puella ducebat
  5. amata nobis quantum amabitur nulla.
  6. ibi illa multa cum iocosa fiebant
  7. quae tu uolebas nec puella nolebat
  8. fulsere uere candidi tibi soles.
  9. nunc iam illa non uult. tu quoque impotens noli
  10. nec quae fugit sectare. nec miser uiue.
  11. sed obstinata mente perfer. obdura.
  12. uale puella. iam Catullus obdurat.
  13. nec te requiret. nec rogabit inuitam.
  14. at tu dolebis cum rogaberis nulla.
  15. scelesta. uae te. quae tibi manet uita.
  16. quis nunc te adibit. cui uideberis bella.
  17. quem nunc amabis. cuius esse diceris.
  18. quem basiabis. cui labella mordebis.
  19. at tu Catulle desinatus obdura.

IX. ad Veranium

  1. Verani omnibus e meis amicis
  2. antistans mihi milibus trecentis.
  3. uenistine domum ad tuos penates.
  4. fratresque unanimos. anumque matrem.
  5. uenisti. o mihi nuntii beati.
  6. uisam te incolumem audiamque Hiberum
  7. narrantem loca facta nationes
  8. ut mos est tuus. applicansque collum
  9. iucundum os oculosque suauiabor.
  10. o quantum est hominum beatiorum.
  11. quid me laetius est beatiusue.

X. ad Varum

  1. Varus me meus ad suos amores
  2. uisum duxerat e foro otiosum.
  3. scortillum ut mihi tunc repente uisum est
  4. non sane illepidum neque inuenustum.
  5. huc ut uenimus incidere nobis
  6. sermones uarii. in quibus. quid esset
  7. iam Bithynia. quo modo se haberet.
  8. ecquonam mihi profuisset aere.
  9. respondi id quod erat. nihil neque ipsis
  10. nec praetoribus esse nec cohorti.
  11. cur quisquam caput unctius referret
  12. praesertim quibus esset irrumator.
  13. praetor nec faceret pili cohortem.
  14. at certe tamen inquiunt. quod illic
  15. natum dicitur esse. comparasti
  16. ad lecticam homines. ego ut puellae
  17. unum me facerem beatiorem
  18. non inquam mihi tam fuit maligne
  19. ut prouincia quod mala incidisset
  20. non possem octo homines parare rectos.
  21. at mi nullus erat neque hic neque illic
  22. fractum qui ueteris pedem grabati
  23. in collo sibi collocare posset.
  24. hic illa ut decuit cinaediorem
  25. quaeso inquit mihi mi Catulle paulum.
  26. istos commoda nam uolo ad serapim
  27. deferri. mane inquii puellae.
  28. istud quod modo dixeram me habere.
  29. fugit me ratio. meus sodalis.
  30. Cinna est Gaius. is sibi parauit.
  31. uerum utrum illius an mei quid ad me.
  32. utor tam bene quam mihi pararim.
  33. sed tu insulsa male et molesta uiuis.
  34. per quam non licet esse neglegentem.

XI. ad Furium et Aurelium

  1. Furi et Aureli comites Catulli.
  2. siue in extremos penetrabit Indos
  3. litus ut longe resonante Eoa
  4. tunditur unda.
  5. siue in Hyrcanos Arabesue molles
  6. seu Sacas sagittiferosue Parthos
  7. siue quae septemgeminus colorat
  8. aequora Nilus.
  9. siue trans altas gradietur Alpes
  10. Caesaris uisens monumenta magni
  11. Gallicum Rhenum horribilesque ulti
  12. mosque Britannos.
  13. omnia haec quaecumque feret uoluntas
  14. caelitum temptare simul parati.
  15. pauca nuntiate meae puellae
  16. non bona dicta.
  17. cum suis uiuat ualeatque moechis
  18. quos simul complexa tenet trecentos
  19. nullum amans uere sed identidem omnium
  20. ilia rumpens.
  21. nec meum respectet ut ante amorem.
  22. qui illius culpa cecidit uelut prati
  23. ultimi flos praetereunte postquam
  24. tactus aratro est.

XII. ad Matrucinum Asinium

  1. Marrucine Asini. manu sinistra
  2. non belle uteris in ioco atque uino.
  3. tollis lintea neglegentiorum.
  4. hoc salsum esse putas. fugit te inepte.
  5. quamuis sordida res et inuenusta est.
  6. non credis mihi. crede Pollioni
  7. fratri. qui tua furta uel talento
  8. mutari uelit. est enim leporum
  9. disertus puer ac facetiarum.
  10. quare aut hendecasyllabos trecentos
  11. exspecta aut mihi linteum remitte.
  12. quod me non mouet aestimatione.
  13. uerum est mnemosynum mei sodalis.
  14. nam sudaria Saetaba ex Hiberis
  15. miserunt mihi muneri Fabullus
  16. et Veranius. haec amem necesse est
  17. ut Veraniolum meum et Fabullum.

XIII. ad Fabullum

  1. cenabis bene mi Fabulle apud me
  2. paucis si tibi di fauent diebus.
  3. si tecum attuleris bonam atque magnam
  4. cenam. non sine candida puella.
  5. et uino. et sale. et omnibus cachinnis.
  6. haec si inquam attuleris uenuste noster
  7. cenabis bene. nam tui Catulli
  8. plenus sacculus est aranearum.
  9. sed contra accipies meros amores
  10. seu quid suauius elegantiusue est.
  11. nam unguentum dabo quod meae puellae
  12. donarunt Veneres Cupidinesque.
  13. quod tu cum olfacies deos rogabis
  14. totum ut te faciant Fabulle nasum.

XIV. ad Caluum poetam

  1. ni te plus oculis meis amarem
  2. iucundissime Calue munere isto
  3. odissem te odio Vatiniano.
  4. nam quid feci ego. quidue sum locutus.
  5. cur me tot male perderes poetis.
  6. isti di mala multa dent clienti
  7. qui tantum tibi misit impiorum.
  8. quod si ut suspicor hoc nouum ac repertum
  9. munus dat tibi Sulla litterator
  10. non est mi male sed bene ac beate
  11. quod non dispereunt tui labores.
  12. di magni. horribilem et sacrum libellum
  13. quem tu scilicet ad tuum Catullum
  14. misti continuo ut die periret
  15. saturnalibus optimo dierum.
  16. non. non hoc tibi salse sic abibit.
  17. nam si luxerit ad librariorum
  18. curram scrinia. Caesios Aquinos
  19. Suffenum omnia colligam uenena.
  20. ac te his suppliciis remunerabor.
  21. uos hinc interea ualete abite.
  22. illuc unde malum pedem attulistis
  23. saecli incommoda pessimi poetae.

XIVb.

  1. si qui forte mearum ineptiarum
  2. lectores eritis. manusque uestras
  3. non horrebitis admouere nobis.

XV. ad Aurelium

  1. commendo tibi me ac meos amores
  2. Aureli. ueniam peto pudentem.
  3. ut si quicquam animo tuo cupisti
  4. quem castum expeteres et integellum
  5. conserues puerum mihi pudice.
  6. non dico a populo. nihil ueremur
  7. istos qui in platea modo huc modo illuc
  8. in re praetereunt sua occupati.
  9. uerum a te metuo tuoque pene
  10. infesto pueris bonis malisque.
  11. quem tu qua libet ut libet moueto
  12. quantum uis ubi erit foris paratum.
  13. hunc unum excipio ut puto pudenter.
  14. quod si te mala mens furorque uecors
  15. in tantam impulerit sceleste culpam
  16. ut nostrum insidiis caput lacessas.
  17. ah. tum te miserum malique fati.
  18. quem attractis pedibus patente porta
  19. percurrent raphanique mugilesque.

XVI. ad Aurelium et Furium

  1. pedicabo ego uos et irrumabo
  2. Aureli pathice et cinaede Furi.
  3. qui me ex uersiculis meis putastis
  4. quod sunt molliculi parum pudicum.
  5. nam castum esse decet pium poetam
  6. ipsum. uersiculos nihil necesse est.
  7. qui tum denique habent salem ac leporem.
  8. si sint molliculi ac parum pudici.
  9. et quod pruriat incitare possint.
  10. non dico pueris sed his pilosos
  11. qui duros nequeunt mouere lumbos.
  12. uos quod milia multa basiorum
  13. legistis male me marem putatis.
  14. pedicabo ego uos et irrumabo.

XVII.

  1. o Colonia. quae cupis ponte ludere longo.
  2. et salire paratum habes. sed uereris inepta
  3. crura ponticuli axulis stantis in rediuiuis
  4. ne supinus eat. cauaque in palude recumbat.
  5. sic tibi bonus ex tua pons libidine fiat
  6. in quo uel Salisubsali sacra suscipiantur.
  7. munus hoc mihi maximi da Colonia risus.
  8. quendam municipem meum de tuo uolo ponte
  9. ire praecipitem in lutum per caputque pedesque.
  10. uerum totius ut lacus putidaeque paludis
  11. liuidissima maximeque est profunda uorago.
  12. insulsissimus est homo. nec sapit pueri instar
  13. bimuli tremula patris dormientis in ulna.
  14. cui cum sit uiridissimo nupta flore puella.
  15. et puella tenellulo delicatior haedo
  16. asseruanda nigerrimis diligentius uuis.
  17. ludere hanc sinit ut libet. nec pili facit uni.
  18. nec se subleuat ex sua parte. sed uelut alnus
  19. in fossa Liguri iacet suppernata securi.
  20. tantundem omnia sentiens quam si nulla sit usquam.
  21. talis iste meus stupor. nil uidet. nihil audit.
  22. ipse qui sit. utrum sit an non sit. id quoque nescit.
  23. nunc eum uolo de tuo ponte mittere pronum
  24. si pote stolidum repente excitare ueternum.
  25. et supinum animum in graui derelinquere caeno
  26. ferream ut soleam tenaci in uoragine mula.

XXI. ad Aurelium

  1. Aureli. pater esuritionum.
  2. non harum modo sed quot aut fuerunt
  3. aut sunt aut aliis erunt in annis.
  4. pedicare cupis meos amores.
  5. nec clam. nam simul es. iocaris una.
  6. haerens ad latus omnia experiris.
  7. frustra. nam insidias mihi instruentem
  8. tangam te prior irrumatione.
  9. atque si faceres satur tacerem.
  10. nunc ipsum id doleo. quod esurire
  11. mellitus puer et sitire discet.
  12. quare desine. dum licet pudico.
  13. ne finem facias sed irrumatus.

XXII. ad Varum

  1. Suffenus iste Vare quem probe nosti
  2. homo est uenustus et dicax et urbanus.
  3. idemque longe plurimos facit uersus.
  4. puto esse ego illi milia aut decem aut plura
  5. perscripta. nec sic ut fit in palimpsesto
  6. relata. cartae regiae. noui libri.
  7. noui umbilici. lora rubra membranae.
  8. derecta plumbo. et pumice omnia aequata.
  9. haec cum legas tu bellus ille et urbanus
  10. Suffenus unus caprimulgus aut fossor
  11. rursus uidetur tantum abhorret ac mutat.
  12. hoc quid putemus esse. qui modo scurra
  13. aut siquid hac re tritius uidebatur
  14. idem infaceto est infacetior rure
  15. simul poemata attigit. neque idem umquam
  16. aeque est beatus ac poema. cum scribit
  17. tam gaudet in se. tamque se ipse miratur.
  18. nimirum idem omnes fallimur. neque est quisquam
  19. quem non in aliqua re uidere Suffenum
  20. possis. suus cuique attributus est error.
  21. sed non uidemus manticae quod in tergo est.

XXIII. ad Furium

  1. Furi. cui neque seruus est neque arca
  2. nec cimex neque araneus neque ignis.
  3. uerum est et pater et nouerca quorum
  4. dentes uel silicem comesse possunt.
  5. est pulcre tibi cum tuo parente
  6. et cum coniuge lignea parentis.
  7. nec mirum. bene nam ualetis omnes.
  8. pulcre concoquitis. nihil timetis.
  9. non incendia. non graues ruinas.
  10. non facta impia. non dolos ueneni.
  11. non casus alios periculorum.
  12. atque corpora sicciora cornu
  13. aut siquid magis aridum est habetis
  14. sole et frigore et esuritione.
  15. quare non tibi sit bene ac beate.
  16. a te sudor abest. abest saliua
  17. mucusue et mala pituita nasi.
  18. hanc ad munditiem adde mundiorem.
  19. quod culus tibi purior salillo est.
  20. nec toto decies cacas in anno.
  21. atque id durius est faba. et lapillis.
  22. quid tu si manibus teras fricesque
  23. non umquam digitum inquinare posses.
  24. haec tu commoda tam beata Furi
  25. noli spernere. nec putare parui.
  26. et sestertia quae soles precari
  27. centum desine. nam sat es beatus.

XXIV. ad Iuuentium

  1. o qui flosculus es Iuuentiorum.
  2. non horum modo sed quot aut fuerunt
  3. aut posthac aliis erunt in annis.
  4. mallem diuitias Midae dedisses
  5. isti cui neque seruus est neque arca
  6. quam sic te sineres ab illo amari.
  7. qui. non est homo bellus inquies. est.
  8. sed bello huic neque seruus est neque arca.
  9. hoc tu quam libet abice eleuaque.
  10. nec seruum tamen ille habet neque arcam.

XXV. ad Tallum

  1. cinaede Thalle. mollior cuniculi capillo.
  2. uel anseris medullula. uel imula oricilla.
  3. uel pene languido senis. situque araneoso.
  4. idemque Thalle. turbida rapacior procella
  5. cum diua mulier aries ostendit oscitantes.
  6. remitte pallium mihi meum quod inuolasti
  7. sudariumque Saetabum catagraphosque Thynos
  8. inepte quae palam soles habere tamquam auita
  9. quae nunc tuis ab unguibus reglutina et remitte
  10. ne laneum latusculum manusque mollicellas
  11. inusta turpiter tibi flagella conscribillent.
  12. et insolenter aestues uelut minuta magno
  13. deprensa nauis in mari uesaniente uento.

XXVI. ad Furium

  1. Furi. uillula nostra non ad Austri
  2. flatus opposita est neque ad Fauoni
  3. nec saeui Boreae aut Apheliotae.
  4. uerum ad milia quindecim et ducentos.
  5. o uentum horribilem atque pestilentem.

XXVII. ad pincernam suum

  1. minister uetuli puer Falerni
  2. inger mi calices amariores
  3. ut lex Postumiae iubet magistrae
  4. ebriosa acina ebriosioris.
  5. at uos quo lubet hinc abite lymphae
  6. uini pernicies et ad seueros
  7. migrate. hic merus est Thyonianus.

XXVIII. ad Verannium et Fabullum

  1. Pisonis comites. cohors inanis.
  2. aptis sarcinulis et expeditis.
  3. Verani optime tuque mi Fabulle.
  4. quid rerum geritis. satisne cum isto
  5. uappa frigoraque et famem tulistis.
  6. ecquidnam in tabulis patet lucelli
  7. expensum. ut mihi qui meum secutus
  8. praetorem refero datum lucello.
  9. o Memmi. bene me ac diu supinum
  10. tota ista trabe lentus irrumasti.
  11. sed quantum uideo pari fuistis
  12. casu. nam nihilo minore uerpa
  13. farti estis. pete nobiles amicos.
  14. at uobis mala multa di deaeque
  15. dent opprobria Romuli Remique.

XXIX. in Romulum cathamitum

  1. quis hoc potest uidere. quis potest pati.
  2. nisi impudicus et uorax et aleo.
  3. Mamurram habere quod Comata Gallia
  4. habebat uncti et ultima Britannia.
  5. cinaede Romule. haec uidebis. et feres.
  6. et ille nunc superbus et superfluens
  7. perambulabit omnium cubilia
  8. ut albulus columbus aut Adoneus.
  9. cinaede Romule. haec uidebis. et feres.
  10. es impudicus et uorax et aleo.
  11. eone nomine imperator unice
  12. fuisti in ultima occidentis insula
  13. ut ista uostra diffututa mentula
  14. ducenties comesset aut trecenties.
  15. quid est alid. sinistra liberalitas.
  16. parum expatrauit. an parum elluatus est.
  17. paterna prima lancinata sunt bona.
  18. secunda praeda pontica. inde tertia
  19. Hibera quam scit amnis aurifer Tagus.
  20. nunc Galliae timetur et Britanniae.
  21. quid hunc malum fouetis. aut quid hic potest.
  22. nisi uncta deuorare patrimonia.
  23. eone nomine urbis o piissime
  24. socer generque perdidistis omnia.

XXX. ad Alphenum

  1. Alfene. immemor atque unanimis false sodalibus.
  2. iam te nil miseret dure tui dulcis amiculi.
  3. iam me prodere iam non dubitas fallere perfide.
  4. nec facta impia fallacum hominum caelicolis placent.
  5. quae tu neglegis. ac me miserum deseris in malis.
  6. eheu. quid faciant dic homines. cuiue habeant fidem.
  7. certe tute iubebas animam tradere inique me
  8. inducens in amorem quasi tuta omnia mi forent.
  9. idem nunc retrahis te. ac tua dicta omnia factaque
  10. uentos irrita ferre ac nebulas aereas sinis.
  11. si tu oblitus es at dei meminerunt. meminit Fides.
  12. quae te ut paeniteat postmodo facti faciet tui.

XXXI. ad Sirmium insulam

  1. paene insularum Sirmio insularumque
  2. ocelle quascumque in liquentibus stagnis
  3. marique uasto fert uterque Neptunus.
  4. quam te libenter quamque laetus inuiso.
  5. uix mi ipse credens Thyniam atque Bithynos
  6. liquisse campos me et uidere te in tuto.
  7. o quid solutis est beatius curis.
  8. cum mens onus reponit. ac peregrino
  9. labore fessi uenimus larem ad nostrum.
  10. desideratoque acquiescimus lecto.
  11. hoc est quod unum est pro laboribus tantis.
  12. salue o uenusta Sirmio. atque ero gaude.
  13. gaudete uosque o Lydiae lacus undae.
  14. ridete quidquid est domi cachinnorum.

XXXII. ad Ipsicillam

  1. amabo mea dulcis Ipsitilla.
  2. meae deliciae. mei lepores.
  3. iube ad te ueniam meridiatum.
  4. et si iusseris illud adiuuato
  5. ne quis liminis obseret tabellam.
  6. neu tibi lubeat foras abire.
  7. sed domi maneas. paresque nobis
  8. nouem continuas fututiones.
  9. uerum si quid ages statim iubeto.
  10. nam pransus iaceo et satur supinus.
  11. pertundo tunicamque palliumque.

XXXIII. ad Vibennios

  1. o furum optime balneariorum.
  2. Vibenni pater et cinaede fili.
  3. nam dextra pater inquinatiore.
  4. culo filius est uoraciore.
  5. cur non exilium malasque in oras
  6. itis. quandoquidem patris rapinae
  7. notae sunt populo et nates pilosas.
  8. fili non potes asse uenditare.

XXXIV. carmen Diane

  1. Dianae sumus in fide
  2. puellae et pueri integri.
  3. Dianam pueri integri
  4. puellaeque canamus.
  5. o Latonia maximi
  6. magna progenies Iouis
  7. quam mater prope Deliam
  8. deposiuit oliuam.
  9. montium domina ut fores
  10. siluarumque uirentium
  11. saltuumque reconditorum
  12. amniumque sonantum.
  13. tu Lucina dolentibus
  14. Iuno dicta puerperis.
  15. tu potens Triuia et notho es
  16. dicta lumine Luna.
  17. tu cursu dea menstruo
  18. metiens iter annuum
  19. rustica agricolae bonis
  20. tecta frugibus exples.
  21. sis quocumque tibi placet
  22. sancta nomine. Romulique
  23. antique ut solita es bona
  24. sospites ope gentem.

XXXV. ad Caecilium iubet libello loqui

  1. poetae tenero meo sodali
  2. uelim Caecilio papyre dicas
  3. Veronam ueniat Noui relinquens
  4. Comi moenia Lariumque litus.
  5. nam quasdam uolo cogitationes
  6. amici accipiat sui meique.
  7. quare si sapiet uiam uorabit.
  8. quamuis candida milies puella
  9. euntem reuocet. manusque collo
  10. ambas iniciens roget morari.
  11. quae nunc si mihi uera nuntiantur
  12. illum deperit impotente amore.
  13. nam quo tempore legit incohatam
  14. Dindymi dominam ex eo misellae
  15. ignes interiorem edunt medullam.
  16. ignosco tibi sapphica puella
  17. Musa doctior. est enim uenuste
  18. Magna Caecilii incohata Mater.

XXXVI. ad Lusi cacatam

  1. annales Volusi. cacata carta.
  2. uotum soluite pro mea puella.
  3. nam sanctae Veneri Cupidinique
  4. uouit si sibi restitutus essem
  5. desissemque truces uibrare iambos
  6. electissima pessimi poetae
  7. scripta tardipedi deo daturam
  8. infelicibus ustulanda lignis.
  9. et haec pessima se puella uidit
  10. iocose lepide uouere diuis.
  11. nunc o caeruleo creata ponto.
  12. quae sanctum Idalium chutrosque apertos.
  13. quaeque Ancona Cnidumque harundinosam.
  14. colis quaeque Amathunta. quaeque Golgos.
  15. quaeque Durrachium Hadriae tabernam.
  16. acceptum face redditumque uotum
  17. si non inlepidum neque inuenustum est.
  18. at uos interea uenite in ignem.
  19. pleni ruris et infacetiarum.
  20. annales Volusi. cacata carta.

XXXVII. ad contubernales et Egnatium

  1. salax taberna. uosque contubernales.
  2. a pilleatis nona fratribus pila.
  3. solis putatis esse mentulas uobis.
  4. solis licere quidquid est puellarum
  5. confutuere. et putare ceteros hircos.
  6. an continenter quod sedetis insulsi
  7. centum an ducenti non putatis ausurum
  8. me una ducentos irrumare sessores.
  9. atqui putate. namque totius uobis
  10. frontem tabernae sorpionibus scribam.
  11. puella nam mi quae meo sinu fugit.
  12. amata tantum quantum amabitur nulla.
  13. pro qua mihi sunt magna bella pugnata.
  14. consedit istic. hanc boni beatique
  15. omnes amatis. et quidem quod indignum est
  16. omnes pusilli et semitarii moechi.
  17. tu praeter omnes une de capillatis
  18. cuniculosae Celtiberiae. fili
  19. Egnati. opaca quem bonum facit barba.
  20. et dens Hibera defricatus urina.

XXXVIII. ad Cornificium

  1. male est Cornifici tuo Catullo.
  2. male est me hercule et est laboriose.
  3. et magis magis in dies et horas.
  4. quem tu quod minimum facillimumque est
  5. qua solatus es allocutione.
  6. irascor tibi. sic meos amores.
  7. paulum quid libet allocutionis.
  8. maestius lacrimis Simonideis.

XXXIX. ad Egnatium

  1. Egnatius quod candidos habet dentes
  2. renidet usque quaque. si ad rei uentum est
  3. subsellium cum orator excitat fletum
  4. renidet ille. si ad pii rogum fili
  5. lugetur orba cum flet unicum mater
  6. renidet ille. quidquid est. ubicumque est.
  7. quodcumque agit. renidet. hunc habet morbum
  8. neque elegantem ut arbitror neque urbanum.
  9. quare monendum est te mihi bone Egnati.
  10. si urbanus esses. aut Sabinus. aut Tiburs.
  11. aut pinguis Vmber. aut obesus Etruscus.
  12. aut Lanuuinus ater atque dentatus.
  13. aut Transpadanus ut meos quoque attingam.
  14. aut qui libet qui puriter lauit dentes.
  15. tamen renidere usque quaque te nollem.
  16. nam risu inepto res ineptior nulla est.
  17. nunc Celtiber es. Celtiberia in terra
  18. quod quisque minxit hoc sibi solet mane
  19. dentem atque russam defricare gingiuam.
  20. ut quo iste uester expolitior dens est
  21. hoc te amplius bibisse praedicet loti.

XL. ad Rauidum

  1. quaenam te mala mens miselle Rauide
  2. agit praecipitem in meos iambos.
  3. quis deus tibi non bene aduocatus
  4. uecordem parat excitare rixam.
  5. an ut peruenias in ora uulgi.
  6. quid uis. qualibet esse notus optas.
  7. eris quandoquidem meos amores
  8. cum longa uoluisti amare poena.

XLI. ad Ameanam

  1. Ameana puella defututa
  2. tota milia me decem poposcit.
  3. ista turpiculo puella naso.
  4. decoctoris amica Formiana.
  5. propinqui quibus est puella curae.
  6. amicos medicosque conuocate.
  7. non est sana puella. nec rogare
  8. qualis sit solet aes imaginosum.

XLII. ad hendecasyllabos

  1. adeste hendecasyllabi. quot estis
  2. omnes. undique quotquot estis omnes.
  3. iocum me putat esse moecha turpis.
  4. et negat mihi nostra reddituram
  5. pugillaria si pati potestis.
  6. persequamur eam. et reflagitemus.
  7. quae sit quaeritis. illa quam uidetis
  8. turpe incedere mimice ac moleste
  9. ridentem catuli ore Gallicani.
  10. circumsistite eam. et reflagitate.
  11. moecha putida. redde codicillos.
  12. redde putida moecha codicillos.
  13. non assis facis. o lutum. lupanar.
  14. aut si perditius potest quid esse.
  15. sed non est tamen hoc satis putandum
  16. quod si non aliud potest ruborem
  17. ferreo canis exprimamus ore.
  18. conclamate iterum altiore uoce.
  19. moecha putide. redde codicillos.
  20. redde putida moecha codicillos.
  21. sed nil proficimus. nihil mouetur.
  22. mutanda est ratio modusque uobis
  23. siquid proficere amplius potestis.
  24. pudica et proba. redde codicillos.

XLIII. ad Ameanam

  1. salue nec minimo puella naso
  2. nec bello pede nec nigris ocellis
  3. nec longis digitis nec ore sicco
  4. nec sane nimis elegante lingua.
  5. decoctoris amica Formiani.
  6. ten prouincia narrat esse bellam.
  7. tecum Lesbia nostra comparatur.
  8. o saeclum insapiens et infacetum.

XLIV. ad fundum

  1. o funde noster seu Sabine seu Tiburs.
  2. nam te esse tiburtem autumant quibus non est
  3. cordi Catullum laedere. at quibus cordi est
  4. quouis Sabinum pignore esse contendunt.
  5. sed seu Sabine siue uerius Tiburs.
  6. fui libenter in tua suburbana
  7. uilla. malamque pectore exspui tussim.
  8. non inmerenti quam mihi meus uenter
  9. dum sumptuosas appeto dedit cenas.
  10. nam Sestianus dum uolo esse conuiua
  11. orationem in Antium petitorem.
  12. plenam ueneni et pestilentiae legi.
  13. hic me grauedo frigora et frequens tussis
  14. quassauit usque dum in tuum sinum fugi
  15. et me recuraui otioque et urtica.
  16. quare refectus maximas tibi grates
  17. ago meum quod non es ulta peccatum.
  18. nec deprecor iam si nefaria scripta
  19. Sesti recepso quin grauedinem et tussim
  20. non mi sed ipsi Sestio ferat frigus.
  21. qui tunc uocat me cum malum librum legi.

XLV. ad Septimium

  1. Acmen Septimius suos amores
  2. tenens in gremio mea inquit Acme.
  3. ni te perdite amo atque amare porro
  4. omnes sum assidue paratus annos
  5. quantum qui pote plurimum perire
  6. solus in Libya Indiaque tosta
  7. caesio ueniam obuius leoni.
  8. hoc ut dixit Amor sinistra ut ante
  9. dextra sternuit approbationem.
  10. at Acme leuiter caput reflectens
  11. et dulcis pueri ebrios ocellos
  12. illo purpureo ore suauiata est.
  13. sic inquit mea uita. Septimille.
  14. huic uni domino usque seruiamus
  15. ut multo mihi maior acriorque
  16. ignis mollibus ardet in medullis.
  17. hoc ut dixit Amor sinistra ut ante
  18. dextra sternuit approbationem.
  19. nunc ab auspicio bono profecti
  20. mutuis animis amant amantur.
  21. unam Septimius misellus Acmen
  22. mauult quam Syrias Britanniasque.
  23. uno in Septimio fidelis Acme
  24. facit delicias libidinisque.
  25. quis ullos homines beatiores
  26. uidit. quis Venerem auspicatiorem.

XLVI.

  1. iam uer egelidos refert tepores.
  2. iam caeli furor aequinoctialis
  3. iucundis Zephyri silescit auris.
  4. linquantur Phrygii Catulle campi
  5. Nicaeaeque ager uber aestuosae.
  6. ad claras Asiae uolemus urbes.
  7. iam mens praetrepidans auet uagari.
  8. iam laeti studio pedes uigescunt.
  9. o dulces comitum ualete coetus.
  10. longe quos simul a domo profectos
  11. diuersae uarie uiae reportant.

XLVII. ad Porcium et Socrationem

  1. Porci et Socration. duae sinistrae
  2. Pisonis. scabies famesque mundi.
  3. uos Veraniolo meo et Fabullo
  4. uerpus praeposuit Priapus ille.
  5. uos conuiuia lauta sumptuose
  6. de die facitis. mei sodales
  7. quaerunt in triuio uocationes.

XLVIII. ad Iuuentium

  1. mellitos oculos tuos Iuuenti
  2. siquis me sinat usque basiare
  3. usque ad milia basiem trecenta.
  4. nec mi umquam uidear satur futurus.
  5. non si densior aridis aristis
  6. sit nostrae seges osculationis.

IL. ad Marcum Tullium Ciceronem

  1. disertissime Romuli nepotum.
  2. quot sunt. quotque fuere. Marce Tulli.
  3. quotque post aliis erunt in annis.
  4. gratias tibi maximas Catullus
  5. agit pessimus omnium poeta.
  6. tanto pessimus omnium poeta
  7. quanto tu optimus omnium patronus.

L. ad Lucinium

  1. hesterno Licini die otiosi
  2. multum lusimus in meis tabellis
  3. ut conuenerat esse delicatos.
  4. scribens uersiculos uterque nostrum
  5. ludebat numero modo hoc modo illoc
  6. reddens mutua per iocum atque uinum.
  7. atque illinc abii tuo lepore
  8. incensus Licini facetiisque.
  9. ut nec me miserum cibus iuuaret.
  10. nec somnus tegeret quiete ocellos.
  11. sed toto indomitus furore lecto
  12. uersarer cupiens uidere lucem
  13. ut tecum loquerer. simulque ut essem.
  14. at defessa labore membra postquam
  15. semimortua lectulo iacebant
  16. hoc iucunde tibi poema feci
  17. ex quo perspiceres meum dolorem.
  18. nunc audax caue sis. precesque nostras
  19. oramus caue despuas ocelle
  20. ne poenas Nemesis reposcat a te.
  21. est uehemens dea. laedere hanc caueto.

LI. ad Lesbiam

  1. ille mi par esse deo uidetur.
  2. ille si fas est superare diuos.
  3. qui sedens aduersus identidem te
  4. spectat et audit.
  5. dulce ridentem misero quod omnes
  6. eripit sensus mihi. nam simul te
  7. Lesbia aspexi nihil est super mi
  8. uocis in ore.
  9. lingua sed torpet. tenuis sub artus
  10. flamma demanat. sonitu suopte
  11. tintinant aures. gemina et teguntur
  12. lumina nocte.
  13. otium Catulle tibi molestum est.
  14. otio exsultas. nimiumque gestis.
  15. otium et reges prius et beatas
  16. perdidit urbes.

LII. in Nouium

  1. quid est Catulle. quid moraris emori.
  2. sella in curuli struma Nonius sedet.
  3. per consulatum peierat Vatinius.
  4. quid est Catulle. quid moraris emori.

LIII. ad Gaium Licinium Caluum

  1. risi nescio quem modo e corona.
  2. qui cum mirifice Vatiniana
  3. meus crimina Caluus explicasset
  4. admirans ait haec manusque tollens.
  5. di magni. salaputium disertum.

LIV. de Octonis capite

  1. Othonis caput oppido est pusillum.
  2. eri rustice semilauta crura.
  3. subtile et leue peditum Libonis.
  4. si non omnia displicere uellem

No comments: